- RHETOR
- RHETORper excellentiam Demosthenes dictus est. Harpocration in Οἰνέη καὶ Οἰναῖος, Μνημονεύει δ᾿ ἂν νῦν ὁ Ρ῾ήτωρ τοῦ πρὸς Ἐλευθέραις, οὑ καὶ Οουκυδιδης εν τῇ δευτέρᾳ. Et in Sirrina, Ε῎ςτι δὲ καὶ Σεῖρις πόλις Ι᾿ταλική καὶ τάχα τὰ ἔνθεν ὑφάσματα, ἤ τινα ἀλλὰ Σείρινα εἶπεν ὁ Ρ῾ήτωρ. Vide Barthium ad Statium Theb. l. 4. v. 464 Alias vox appellativa, ut notum. Et quidem Rhetores, et Grammatici, a quo primus e Sophistis (de quorum a Rhetoribus Philosophisque differentia, vide infra ubi deiis) Protagoras mercede docuit, ut docet Philostratus, ampla, modo disciplinâ et assiduitate Scholas tuerentur, emolumenta habuêre. M. Antonius Gnipho de mercedibus non paciscebatur, eoque plura ex liberalitate discentium consequebatur. Remmius Palaemon ex Schola quadragena annua capiebat. Tantidem docendum conduxit Calvinum Esicium Equit. Roman. L. Appuleius. Verrius Flaccus habitationem in Palatio, et centena sestertia in annum ab Augusto meruit. Iul. Caesar honorem addidit, omnes civitate donando: quos tamen extra classem proiecisse, et non nisi capite censos fecisse, videtur Ovid. Fastor. l. 3. v. 829.Nec vos turba feri censu fraudata MagistriSpernite: Discipulos attrabit illa novos.Vespasianus Rhetoribus, quum ingenia et artes maxime foveret, primus ex fisco annua centena constituit: et M. Fabium Quintilianum ex Hispania Romae inquilinum, stipendium e Fisco accepisse, testis est Eusebius. Ab Traiano honor et dignatio tanta dicendi Magistris et Sapientiae Professoribus, ut per eum spiritum et sanguinem, et Patriam recepisse dicerentur. Hadrianus eosdem honoravit, et divites fecit: in summa familiaritate Epictetum et Heliodorum Philosophos, tum Grammaticos et Rhetoras habuit. Antoninus Pius iisdem per omnes etiam provincias et honores et salaria detulit: finivitque numerum, quot quibus in Civitatibus exhiberi publice deberent: Metropoles gentium quinque ut tuerentur Rhetores, Grammaticos totidem: Iuridici conventus quatuor. qui docerent utramque doctrinam: reliquae minores Civitates tres Sophistas et Grammaticos totidem, etc. Salaria quae ex Fisco iis decreta, μυρἴας δραχμὰς, statuunt Lucianus in Eun. Philostratus in Theodoto et Chresto, ut alios omittam, quae, sive Pius, ut Capitolinus: sive Marcus, ut Philostratus videntur velle, primus ipsis contulerit, efficiunt Romanae monetae sestertia quadraginta, aureos quadringentos, at nostrae coronatos mille, verba sunt Gronovii. Sic recte Salmasius ad Histor. Aug. Tatianus Rhetor ἑτηςίους χρυςοῦς ἑξακοςίους eos in stipendium accepisse dicit, quae sexcentorum aureorum summa, non μυρίας δραχμὰς, sed μυρίας διχιλίας continet: ad quae verba quid annotaverit modo laudatus Ioh. Frid. Gronov. vide in de Pecun. Vet. l. 4. c. 11. Agones, in quibus decertarent Rhetores, instituti a Caligula, et Domitiano, celebres admodum: de quorum illis fic Valesius, in voce Atanacum: In eo ante Urbem (Lugdunum) loco, an. Urb. Cond. 744. ara Augusto Caesari cum Templo, ad confluentem Araris et Rhodani dedicata est, a 60. Galliae civitatibus: Ibidem et ludos miscellos et certamen Graecae Latinaeque facundiae edidit C. Caesar Caligula, vide quoque in voce Lugdunum. Ibidem enim et Professores Graecos Latinosque Grammaticae et Rhetoricae Scholas publicas, et e Fisco salaria annua, Romanis imperantibus, habuisse, docet ex Ausonio grat. act. ad Gratianum, et literis Friderici Aug. datis A. C. 1157. Lege item Imperatorum, Valentis, Gratiani et Valentiniani A. A. A. ad Anton. Praef. Praet. Galliarum, quae est in Cod. theod. lib. 13. tit. 3, Nec vero annua solum ex Fisco salaria, sed et strenas Kal. Ianuariis ab Imperatorib. accepêre, fuêreque tales Scholae, ut de sola Gallia loquar, Treviris, Narbone, Lugduni, Burdigalae, Vesontione, aliisque in urbibus, quae Metropoles erant, de quibus prae coeteris vide Ausonium. Sed et Augustoduni, ubi nobilissimam Galiarum iuventutem liberalibus studiis et ingenuis Artibus erudiri, Diocletianus et Maximinianus Augg. scripsêre, et Auditorio loci Eumenium, Latinum Rhetorem, praefecêre. Iam Arborius, Exsuperius et Sedatius Rhetores Tolosae fuêre, Eusebius in Chron. Statii Ursuli tolosensis meminit, qui celeberrime in Gallia Rhetoricam docuit, sub Nerone: Rufi Rhetoris Pictavici, mentionem inicit Ausonius, eumque, ceu in fantem ac elinguem, non unô Epigrammate deridet. Omitto quod Hieron. in Chron. tradidit, Arnobium, Rhetorem in Africa clarum, Siccae iuvenes ad declamandum erudiisse. Habitus Rhetorum colligitur, ex statua iconica, in illustri Clivensium oppido, ad portam mediastinam Eumenio praefato posita, cuius haec Inscr. Eumenius. Rhetor.Temporibus. C. Iul. Caes. Dict. arcis. Clivensis. fundatoris. Octav. Augusti. success. qui. praesidio. munivit. Ulp. Traiani. qui in. Colon. redegit. Ael. Hadriani. qui. in. formam. Urbis. ampliavit. Hîc. Eumenius. Rhetor. qui. in. hoc. august. Cliviensium. oppido. ad. Praesidem. Galliarum. post. eorum. in. Bataviam. ingressum. oratione. Panegyricâ habitâ. scholis. praefect. annuo. sexent. sestert. stipendio. Gallicam. Iuventutem. instituit. hac. statua. iconica. tripedanea. id est. vestitu. sui. temports. tunicâ. talari. comâ. decurt. vitta. constrict. baltheo. bullato. calceis. fenestratis. massâ. aureâ. ad. liberalit. praesentat. et. ferula. Magisterii. insigni. ad.antiquit. monument. Urbis. et. huius. portae. renovatio, posteritat. pos. apud Teschemacherum in Annal. Cliviae. Olim vero purpuratos fuisse, diximus supra, ubi de Purpura. Addatur Proverb. Logicam victam esse a Rhetorica, quod in Germania percrebuit, postquam Magnus Brunsuicensium Dux et Albertus Halberstadiensis, subtilis Logicus, a Gerhardo Barone a Berg, qui dicendi Arte pollebat, praeliô superatus esset, circa A. C. 1364. ut refert Georg. Hornius, Histor. Philosoph. l. 6. c. 5. etc.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.